monumenta.ch > Plinius > sectio 52

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 29, 52
{XII} Praeterea est ovorum genus in magna fama Galliarum, omissum Graecis. angues enim numerose convoluti salicis faucium corporumque spumis artifici conplexu glomerant; urinum appellatur. Druidae sibilis id dicunt in sublime iactari sagoque oportere intercipi, ne tellurem attingat; profugere raptorem equo, serpentes enim insequi, donec arceantur amnis alicuius interventu; experimentum eius esse, si contra aquas fluitet vel auro vinctum;